Haec pagina emendata et bis lecta est
NAUFRAGIUM.
NAUFRAGIUM.
Antonius, Adolphus.
- an. Horrenda narras. Est istuc navigare? Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale veniat in mentem.
- ad. Imo quod hactenus commemoravi, lusus merus est prae his quae nunc audies.
- an. Plus satis malorum audivi: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim.
- ad. Imo mihi iucundi sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex parte spem salutis ademit nauclero.
- an. Quid, obsecro?
- ad. Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e nautis in galea; sic enim vocant, opinor; circumspectans, si quam terram videret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristissimum ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix, quum gemini. Hos vetustas credidit Castorem et Pollucem.
- an. Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil?
- ad. Sic visum est poëtis. Nauclerus qui clavo assidebat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo compellant nautae;) videsne, quod sodalitium tibi claudat latus? Video, respondit ille; et precor ut sit felix. Mox globus igneus delapsus per funes devolvit sese usque ad nauclerum.
- an. Num ille exanimatus est metu?
- ad. Nautae assuevere monstris. Ibi paullisper commoratus, volvit se per margines totius navis: inde per medios foros dilapsus evanuit. Sub meridiem coepit magis ac magis incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes?
- an. Vidi.
- ad. Illi montes verrucae sunt, si conferantur ad undas maris. Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, videbamur dehiscente terra recta ire in Tartara.
- an. O insanos, qui se credunt mari!
- ad. Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit.