Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/218

Haec pagina emendata est

PSEUDOCHEl ET PHILETYMI. 193

quam eodem nomine bis accipio pecuniam, si liceat: primum domi, deinde illic quo proficiscor: et nusquam non sum. Interim tempus inducit oblivionem, confunduntur rationes, aliquis moritur, aut suscipit longinquam peregrinationem: ut omnia pessime cadant, saltem interim usus sum aliena pecunia. Nonnullos etiam capto specie benignitatis, ut faveant mentienti, sed semper de alieno: de meo nec matri darem teruncium. Quamquam autem in singulis videtur lucrum exiguum, ex multis tamen (multis enim memet, ut dixi, misceo) nascitur acervus haudquaquam poenitendus. Porro ne deprehendar, quum multae sint technae, tum illa praecipua: omnes omnium epistolas, quas possum, intercipio, resigno ac lego. Si quid obfuturum suspicor, premo: aut si reddo, reddo meo tempore. Ad haec inter longo semotos intervallo mendaciis meis sero simultatem.

ps. Quis istinc usus?
ph. Geminus. Primum, si non praestatur, quod alterius nomine promisi et quo nomine munus etiam accepi, (nam fumos huiusmodi magno vendo) fingo, per illum aut illum stetisse, quo minus perfectum sit.
ps. Quid si neget ille?
ph. Is procul abest, puta Basileae; ego polliceor in Anglia: deinde fit, ut orta simultate neuter alteri credat, si quid incuser. Habes specimen artis.
ps. At istam artem nos crassiores solemus vocare furtum, qui ficum vocamus ficum, et scapham scapham.
ph. O hominem iuris Caesarei rudem! An licet intendere actonem furti ei, qui suppressit depositum, aut qui abiurat mutuum, aut simili techna imposuit?
ps. Oportuit.
ph. Proinde vide prudentiam artificum. Ex his plus est lucri, aut certe tantundem; et minus est periculi.
ps. Male sit tibi cum tuis technis ac mendaciis. Non enim libet dicere, vale.
ph. Tu ringere cum tua pannosa veritate; ego interim suaviter agam cum meis furtis ac mendaciis, dextro Ulysse ac Mercurio.