Haec pagina emendata et bis lecta est
192 PSEUDOCHEI EI PHILETYMl.
tuo fundo.
- ph. Manebit tibi ars tua: tantum profer specimen, ut intelligam non omnino vanum esse, quod dicis.
- ps. Accipe igitur specimen. Multis multorum negotiis memet admisceo: emo, vendo, recipio, sumo mutuo, accipio depositum.
- ph. Quid tum postea?
- ps. Atque heic potissimum capto eos, a quibus non facile deprehendar.
- ph. Quos?
- ps. Stupidos, obliviosos, incogitantes, longe semotos, et mortuos.
- ph. Certum est, mortuos neminem redarguere.
- ps. Si quid cui vendo in diem, diligenter annoto in libellis rationum.
- ph. Quid deinde?
- ps. Ubi reddenda est pecunia, plus imputo mercium emptori, quam acceperit. Is si incogitans est, aut obliviosus, mihi certum est lucrum.
- ph. Quid si deprehendat?
- ps. Profero librum rationalem.
- ph. Quid si doceat et evincat, se non accepisse quod imputas? Reclamo quantum possum. Nam in hac arte prorsus inutilis est pudor. Denique extrema ancora est, ut aliquid comminiscar.
- ps. Quid palam deprehensus?
- ph. Nihil est facilius: erravit famulus, aut ipse lapsus sum memoria. Scitum est multas simul miscere rationes: heic facilius est imponere. Exempli caussa: sunt quaedam dispuncta, quod soluta sit pecunia: sunt alia pro quibus nihil numeratum est. Haec in posterioribus codicillis misceo, sic ut nil dispungam. Ubi supputatur, contendimus, et vinco plerumque, vel periurio. Est et hoc artis: fere rationem ineo cum accincto ad iter, et imparato. Nam mea mihi semper parata sunt. Deponitur aliquid apud me, servo clam apud me, nec reddo. Longum est prius quam resciscat ille, ad quem res missa est. Tandem si non licebit infitiari, dico, mihi periisse: aut contendo me misisse, quod non misi: incuso aurigas. Postremo, si vitare non possum quin reddam, reddo accisum.[1]
- ps. Bella vero ars.
- ph. Nonnun-