Haec pagina emendata et bis lecta est
MILITIS ET CARTHUSIANI. 189
Qui sic?
- ca. Quia sic cicatrices pinxerunt tibi novam faciem. In fronte quam fossam habes! Videtur tibi exsectum fuisse cornu.
- mi. Imo si rem nosses, gratulareris mihi hanc cicatricem.
- ca. Quam ob rem?
- mi. Minimo minus aberat, quin perierim.
- ca. Quid erat mali?
- mi. Cuidam tendenti rupta est balista chalybea; eius fragmentum insiliit in frontem.
- ca. Et in bucca cicatricem habes palmo longiorem.
- mi. Hoc vulnus accepi in pugna.
- ca. Bellica?
- mi. Non: inter aleam ortum est dissidium.
- ca. Iam et in mento video nescio quid gemmarum.
- mi. Nihil est.
- ca. Suspicor tibi contractam scabiem, quam vocant Hispanicam.
- mi. Recte divinas, mi frater. Tertium ea laboravi neque ad vitae periculum.
- ca. Unde hoc mali accidit tibi, ut sic incurvus incedas, quasi esses nonagenarius, aut quasi messor quispiam, aut quasi delumbatus esses fuste?
- mi. Morbus ita contraxit nervos.
- ca. Nae heic magnificam passus es metamorphosin. Antehac eras eques, nunc ex centauro factus es animal semireptile.
- mi. Haec nimirum est alea Martis.
- ca. Imo haec est insania tuae mentis. Quas vero manubias uxori tuae liberisque tuis referes domum? lepram? Nam ista scabies nihil aliud est, quam leprae species; nisi quod ideo non vitatur, quia multorum est communis, praecipue nobilium: at ob hoc ipsum magis debebat vitari. Nunc istud malum adfricabis iis, qui tibi debuerant esse carissimi: et ipse per omnem vitam putre cadaver circumferes.
- mi. Quaeso te, frater, ut desinas: satis malorum est, etiamsi non accedat obiurgationis molestia.
- ca. Quotam autem malorum partem commemoravi? Ista corporis duntaxat sunt. Iam animam vero qualem reportas, quanta scabie putrem, quot vulneribus sauciam!
- mi. Tam puram refero, quam est cloaca Parisiis, in via quae dicitur vulgo Maberti, aut latrina publica.
- ca. Vereor ne multo peius oleat apud Deum et angelos eius.
- mi. Sed