Haec pagina emendata et bis lecta est
MILITIS ET CARTHUSIANI. 187
obrepere posse solitudinis taedium?
- mi. Mihi frustra loquerentur, non intellecturo.
- ca. Iam quid refert, quibus rebus hoc corpusculum alatur, cui minimo satis fit, si iuxta naturam vivamus? Uter nostrum habitior? tu, qui vesceris perdicibus, phasianis et capis; an ego, qui vivo piscibus?
- mi. Si tibi esset uxor, ut mihi est, minus haberes succi.
- ca. Et ideo sufficit quilibet cibus, et quantumvis exiguus.
- mi. Sed interim agitas vitam Iudaicam.
- ca. Bona verba: Christianam, si non assequimur, certe sequimur.
- mi. In veste, cibo, preculis, ceterisque caeremoniis ponitis fiduciam, neglecto studio pietatis Evangelicae.
- ca. Quid alii faciant, non est meum iudicare: ego his rebus nequaquam confido, minimumque tribuo; sed in animi puritate et in Christo colloco fiduciam.
- mi. Cur igitur observas?
- ca. Ut mihi pax sit cum fratribus meis; et ne cui quoquo modo sim offendiculo. Nolim autem offendere quenquam ob huiusmodi res leviculas, quas nihil est negotii servare. Ut sumus homines quacunque veste tecti, minutissimarum etiam rerum similitudo aut dissimilitudo conciliat aut dirimit concordiam. Rasum caput, aut vestis color, per se quidem non commendat me Deo. Sed quid diceret populus, si comam alerem, aut tuam istam vestem sumerem? Reddidi tibi rationem mei consilii; nunc quaeso ut mihi vicissim tui consilii rationem reddas, dicasque, ubi cessarint omnes boni medici, quum relicta domi uxore iuvencula et liberis, proficiscereris in militiam, vili salario conductus ad iugulandos homines, idque tui quoque capitis periculo. Neque enim tibi res erat cum fungis aut papaveribus, sed cum armatis viris. Utrum vero putas infelicius, iugulare Christianum hominem ob mercedulam, a quo nunquam sis laesus; an te ipsum simul, et corpus, et animam, in aeternum exitium mittere?
- mi. Fas est occidere hostem.
- ca. Fortas-