Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/210

Haec pagina emendata est

MILITES ET CARTHUSIANI. 185

in mundo?

ca. At nunc non videor tibi in mundo vivere?
mi. Non, per Iovem.
ca. Dic quam ob rem?
mi. Quia, non licet amubulare quo velis. Huic loco velut caveae includeris: adde rasuram, vestem prodigiosam, solitudinem, piscium perpetuum esum, ut mirer teipsum non verti in piscem.
ca. Si verterentur homines in omnia quibus vescuntur, tu iam pridem porcus esses: nam suilla soles delectari.
mi. Non dubito, quin iamdudum poeniteat te instituti: paucos enim comperio, quos non capiat poenitudo.
ca. Hoc illis usu venit, qui se in hoc vitae genus velut in puteum praecipitant: ego descendi sensim et consulto, prius explorato me ipso, perspectaque tota huius vitae ratione, iam annos natus viginti octo, qua aetate sibi quisque notus esse potest. Quod ad locum attinet, tu quoque loco angusto concluderis, si totius mundi consideres amplitudinem. Nec refert, quam spatiosus sit locus, modo nihil desit ad vitae commoditatem. Multi raro, aut nunquam exeunt civitatem, in qua nati sunt: qui si vetarentur exire, magnopere sibi displicerent, et incesseret illis mira libido relinquendae civitatis. Hic affectus vulgaris est, quo ego careo. Imaginor, heic totum esse mundum, et haec tabula mihi totum terrarum orbem repraesentat, quem ego cogitatione iucundius simul et tutius perambulo, quam is qui navigavit ad novas insulas.
mi. Heic tu propemodum dicis verum.
ca. Rasuram damnare non potes, qui volens tondearis, utique commoditatis gratia. Mihi rasura, si nihil aliud, certe reddit caput purius, ac fortasse salubrius. Venetiae quam multi patricii totum etiam caput radunt! Quid autem habet prodigiosum vestis? Nonne tegit corpus? Ad duplicem usum adhibetur vestis, ut depellatur iniuria coeli, eaque velet, quae pudor iubet tegi. An non hos usus praebet haec vestis? Sed offendit color. Quis color magis decet omnes Christianos,