Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/21

Haec pagina emendata et bis lecta est

14 PERCONT. REDUCEM.

quacioribus.

cl. In tali ludo facile discimus loqui. Sonasne probe sermonem Gallicum?
ba. Imo et Latinum sono Gallice.
cl. Numquam igitur scribes bona carmina.
ba. Cur ita?
cl. Quia periit tibi syllabarum quantitas.
ba. Mihi satis est qualitas.
cl. Quid? estne Lutetia immunis a pestilentia?
ba. Non est, sed perpetua non est: aliquando remittit sese, mox recrudescit; nonnunquam intermittitur, deinde recipit sese.
cl. Non sat erat malorum, ubi bellum est?
ba. Erat, nisi secus esset visum superis.
cl. Annonae caritatem istic esse oportet.
ba. Imo penuriam. Omnium rerum illic inopia est, praeterquam sceleratorum militum. Bonorum virorum illic est mira vilitas.
cl. Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum aquila?[1]
ba. Quia movet illos exemplum scarabei, qui non cessit aquilae. In bello nemo sibi non videtur Hercules. :cl. Non te remorabor diutius. Alias latius nugabimur, quum erit utrique commodum. Nunc alio me vocant negotiola quaedam.
Domestica confabulatio. Personae.
Petrus, Mida puer, Iodocus.
pe. Heus, heus puer. Nemon’ huc prodit?
mi. Hic, opinor, effringet fores. Familiarem oportet esse. O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre?
pe. Me ipsum.
mi. Nae tu rem haud magni pretii huc attulisti.
pe. Atqui magno constiti patri meo.
mi. Credo pluris, quam revendi possis.
pe. Ceterum Iodocus estne domi?
mi. Incertus sum; sed visam.
pe. Quin tu potius abi, et roga ipsum, an velit nunc esse domi.
mi. Abi tu potius, sisque tibi ipsi Mercurius.
pe. Heus Iodoce, num es domi?
io. Non sum.
pe. Impudens, non ego audio te loquentem?
io. Imo tu impudentior. Nuper ancillae tuae credidi, te non esse domi, et tu non credis mihi ipsi?
pe. Aequum dicis, par pari re
  1. Id est, cum Caesare Romanorum, cuius insigne est aquila.