Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/209

Haec pagina emendata et bis lecta est

184 MILITIS ET CA KT HUSI ANI.

eu. Ne metue. Ita per ambages temperabo sermonem, ut ipse mihi narret, quid inter vos sit turbarum. Hoc facto, meo more tractabo illum blandissime, et ut spero, tradam eum tibi commodiorem. De te per occasionem mentiar, quam amanter de illo sis locuta.
xa. Christus bene fortunet quod agimus.
eu. Aderit, modo ne desis tibi.
MILITIS ET CARTHUSIANI.
mi. Salve, mi frater.
ca. Salve et tu, germane carissime.
mi. Vix te agnosco.
ca. Adeone consenui intra biennium?
mi. Non: sed caput rasum, nova vestis, faciunt, ut mihi videaris aliud quoddam animal.
ca. Itane non agnosceres uxorem tuam, si tibi occurreret induta nova veste?
mi. Non, si tali.
ca. At ego te probe agnosco, cui non solum vestis mutata est, verum etiam facies, totusque corporis habitus. Quot coloribus pictus es! Nulla avis aeque variat plumas suas. Tum quam omnia secta, quam nihil iuxta naturam aut morem communem! Adde tonsum verticem, barbam semirasam, silvam, quae supra labrum superius est, perplexam, nec aliter hinc et hinc prominentem, quam solent in felibus pili longiores. Nec una cicatrix foedavit vultum; ut Samius quispiam literatus videri possis,[1] de quo iocus est proverbii.
mi. Sic decet redire e bello. Sed dic mihi, erat heic tanta bonorum medicorum inopia?
ca. Quam ob rem?
mi. Quia nulli commiseris sanandum cerebrum tuum prius, quam in hanc servitutem te praecipitem dares.
ca. Itane videor insanisse?
mi. Maxime. Quid erat necesse heic te sepeliri ante tempus, quum esset unde commode viveres
  1. Samius litteratus proverbium est in cicatricosos, vel stigmatibus notatos, inde dictum, quod quum Samii captivis Atheniensium inussissent noctuam, Athenienses vicissim Samiis inurebant Samaenam, genus navis lato ventre, a prora veluti suillum rostrum praeferens.