Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/205

Haec pagina emendata est

180 UXOR

nunc uteris.

xa. Ille ferocior est, quam ut ullis officiis mansuescat.
eu. Eia, ne dixeris. Nulla est fera tam immanis, quin officiis cicuretur; ne desperes in homine. Fac periculum menses aliquot; me accusa, nisi senseris consilium hoc tibi fuisse bono. Sunt etiam quaedam vitia, ad quae tibi connivendum est. Illud ante omnia tibi cavendum censeo, ne quid rixae moveas in cubiculo aut in lecto: sed curandum est, ut illic omnia sint festiva ac iucunda. Etenim si is locus qui diluendis offensis, sarciendaeque gratiae consecratus est, lite aut aegritudine quapiam profanetur; iam sublatum est omne remedium benevolentiae reconciliandae. Sunt enim foeminae quaedam tam morosae, ut in ipso etiam coitu querantur ac rixentur, eamque voluptatem, quae diluere solet ex animis virorum, si quid inerat molestiae, morum fastidio reddant insuavem; pharmacum ipsum vitiantes, quum licuisset mederi offensis.
xa. Istud mihi frequenter accidit.
eu. Atqui tametsi semper est cavendum uxori, ne qua re molesta sit viro, tamen id maxime studere debet, ut in eo congresso se viro praebeat modis omnibus commodam et iucundam.
xa. Viro: mihi cum bellua res est.
eu. Mitte male loqui: fere nostra culpa viri mali sunt. Sed ut ad rem redeam: qui versantur in priscis fabulis poetarum, narrant Venerem (eam faciunt deam connubii praesidem) habere cestum arte Vulcani confectum: in eo intextum esse quidquid est amatorii medicamenti: eo se cingit, quoties congressura est cum marito.
xa. Fabulam audio.
eu. Verum; sed audi, quid sibi velit fabula.
xa. Dic.
eu. Illud docet, uxorem omnem curam adhibere oportere, ut in congresso connubiali iucunda sit marito, quo recalescat ac redintegretur amor ille maritalis, et discutiatur ex animo, si quid erat offensionis aut taedii.
xa. Sed unde nobis cestus ille?
eu. Nihil opus veneficiis aut incantamentis.