Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/199

Haec pagina emendata est

174 UXOR

rari. Quemadmodum et tigres tympanorum sonitu sic aguntur in rabiem, ut seipsas dilanient. Et qui tractant equos, habent voces, habent poppysmata et palpum, aliaque quibus ferocientes mitigent. Quanto magis decet nos his artibus uti erga maritos, quibuscum nobis, velimus nolimus, per omnem vita est tectum ac lectus communis?

xa. Perge quod coepisti.
eu. His animadversis, attemperabam me illi, cavens ne quid offensae nasceretur.
xa. Quinam id poteras?
eu. Primum in cura rerum domesticarum, quae peculiaris est provincia matronarum, advigilabam, non solum cavens, ne quid esset praetermissum, verum etiam ut omnia congruerent ad illius sensum, in rebus etiam minutissimis.
xa. Quibus?
eu. Puta, si maritus hoc aut illo cibo peculiariter delectetur, si cibus placeat hoc aut illo modo coctus, si lectus hoc aut illo modo stratus.
xa. At quo pacto attemperares te ei, qui domi non esset, aut esset ebrius?
eu. Mane, istuc ibam.[1] Si quando maritus videbatur admodum tristis, nec esset appellandi tempus, nequaquam ridebam ac nugabar, quemadmodum nonnullae mulieres solent; sed sumebam et ipsa vultum submoestum ac solicitum. Quemadmodum enim speculum, si probum est, semper reddit imaginem intuentis: ita decet matrem familias ad affectum mariti congruere, ne sit alacris illo moerente, aut hilaris illo commoto. Quod si quando commotior erat, aut blando sermone leniebam, aut silentio concedebam iracundiae, donec, ea refrigerata, tempus se daret vel purgandi, vel admonendi. Idem faciebam, si quando plus aequo potus redibat domum; nec id temporis nisi iucunda loquebar illi: tantum blanditiis pertrahebam ad lectum.
xa. Infelix vero uxorum conditio, si iratis, ebriis, et quidquid libet patrantibus maritis tantum obsequentur.
eu. Qua-
  1. De hoc dicere iam properabam.