Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/198

Haec pagina emendata est

MEM Vir AM 0 2. 173

nihil erat initio?

eu. Nihil unquam tempestatis; sed tamen, ut fit inter homines, nonnunquam nubeculae quaedam oboriebantur, quae poterant gignere tempestatem, nisi commoditate morum fuisset occursum. Habet suos quisque mores, et est sua cuique sententia: et, si verum fateri volumus, sunt sua cuique vitia: quae si usquam, certe in matrimonio novisse oportet, non odisse.
xa. Recte mones.
eu. Fit autem frequenter, ut dissiliat benevolentia mutua inter maritum et uxorem, antequam alter alteri satis notus sit. Id est in primis cavendum. Semel enim orta simultate, aegre sarcitur gratia, praesertim si res ad atrocia convicia processerit. Quae glutino committuntur, si statim concutias, facile distrahuntur: ceterum ubi siccato glutino semel cohaeserint, nihil firmius. Proinde in initio nihil non faciendum, ut inter uxorem et maritum coalescat confirmeturque benevolentia. Id maxime fit obsequio, morumque commoditate. Nam benevolentia, quae sola formae gratia conciliatur, ferme temporaria est.
xa. Sed narra nobis, obsecro, quibus artibus pertraxeris maritum ad tuos mores.
eu. Dicam in hoc, ut imiteris.
xa. Si queam.
eu. Facillimum erit, si velis; nec adhuc serum est. Nam et ille iuvenis est, et tu puella; ac nondum annus, opinor, expletus est a nuptiis.
xa. Vera praedicas.
eu. Dicam igitur, sed taciturae.
xa. Maxime.
eu. Illa prima mihi cura fuit, ut in omnibus essem iucunda marito, ne quid esset, quod illius animum offenderet: observabam affectum ac sensum illius; observabam et tempora, et quibus rebus deliniretur, quibus irritaretur, quemadmodum facere solent ii, qui elephantos ac leones cicurant, aut similia animantia, quae vi cogi non possunt.
xa. Tale animal mihi domi est.
eu. Qui adeunt elephantos, non gestant vestem candidam; nec puniceam, qui tauros: quod his coloribus compertum sit ea animantia effe-