Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/196

Haec pagina emendata est

MEMPSIGAMOS 171

pannosa; sic patitur uxorem suam incedere: dispeream, nisi saepe pudet me prodire in publicum, quum video quam cultae sint aliae, quae multo pauperioribus nupsere maritis.

eu. Matronarum ornatus non est in vestibus aut reliquo corporis cultu, quemadmodum docet divus Petrus Apostolus, (nam id audivi nuper in concione), sed in castis ac pudicis moribus, et in ornamentis animi. Meretrices coluntur oculis multorum. Nos satis cultae sumus, si placeamus uni marito.
xa. Sed interim ille bonus vir, tam in uxorem parcus, strenue prodigit dotem, quam ex me non mediocrem accepit.
eu. Quibus rebus?
xa. Quibus ipsi visum fuerit; vino, scortis, alea.
eu. Bona verba.
xa. Atqui sic res habet. Deinde quum mihi temulentus ad multam noctem redit domum diu exspectatus, destertit noctem totam, nonnunquam et lectum convomens, ut ne quid addam.
eu. St, te ipsam dehonestas, quum dehonestas maritum.
xa. Emoriar, nisi malim dormire cum scropha, quam cum tali marito.
eu. Non tu tum illum excipis iurgio?
xa. Ita ut dignus est: sentit me non esse mutam.
eu. Quid ille contra?
xa. Initio reclamabat saevissime, credens fore, ut me saevis verbis protelaret.
eu. Nunquamne rixa incruduit usque ad verbera?
xa. Semel duntaxat eo incaluerat utrinque contentio, ut minimum res abfuerit a pugna.
eu. Quid ego audio?
xa. Librabat fustem, saevis interim clamoribus intonans, ac dira minitans.
eu. Non ibi metuebas tu?
xa. Imo vicissim ego corripiebam tripodem: si contigisset me digito, sensisset mihi non deesse manus.
eu. Novum clypei genus. Deerat colus lanceae vice.
xa. Sensisset sibi cum viragine rem esse.
eu. Ah mea Xantippe, non ita decet.
xa. Quid decet? Si ille me non habet pro uxore, nec illum habitura sum pro marito.
eu. At Paulus docet, uxores oportere subditas esse viris cum omni