Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/195

Haec pagina emendata est

170 UXOR

imerer. Hoc audito, reduxerunt domum.

eu. Bene habet quod mature resilieris, prius quam servitutem aeternam esses professa. Sed nondum audio, quae res mutarit animum tuum tam subito.
ca. Hoc nemo mortalium ex me scit hactenus, nec tu scies.
eu. Quid si divinem?
ca. Nec divinabis, sat scio: et si divines, non dicam.
eu. Tametsi coniecto. Verum interim periit sumptus?
ca. Plus quam quadraginta coronati.
eu. O comessatores nuptiales! Gaudeo tamen, periisse pecuniam, te nobis incolumi: posthac ausculta melioribus consilis.
ca. Ita faciam, et, cum piscatore icta sapiam.[1]
UXOR
Μεμψίγαμος, sive Coniugium.
Eulalia, Xantippe

.

eu. Salve multum, exoptatissima mihi Xantippe.
xa. Salve tantundem, mihi carissima Eulalia. Videre mihi solito formosior.
eu. Itane statim me scommate excipis?
xa. Non profecto; sed ita mihi videris.
eu. Fortasse nova vestis commendat formam.
xa. Recte coniectas. Nihil iam diu vidi elegantius. Suspicor pannum esse Britannicum.
eu. Lana Britannica est, tinctura Veneta.
xa. Mollities byssum superat. Quam vero blandus purpurae color! Unde tibi tam egregium munus?
eu. Unde decet honestas matronas accipere, nisi a maritis suis?
xa. O te felicem, cui talis contigit sponsus! At ego vellem me nupsisse fungo, quum meo nuberem Nicolao.
eu. Quid ita, quaeso te? tam cito male convenit inter vos?
xa. Nec unquam conveniet cum tali. Vides quam sim
  1. Piscatur ictus sapit proverbio dicitur, ubi quis malo suo edoctus in posterum cavet. Adagium ab huiusmodi quodam eventu natum ferunt. Quum piscator piscibus, quos intra rete tenebat, manum admovissct, atque a scorpio pisce feriretur, ictus, inquit, sapiam