Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/193

Haec pagina emendata et bis lecta est

168 VIRGO POENITENS.

eu. Non huc veni, ut te viderem lacrymantem. Quid sibi vult quod protinus, me conspecto, lacrymis suffusi sunt oculi?
ca. Quo fugis? mane, mane inquam; sumam alium vultum, et ridebimus affatim.
eu. Quas aves heic video?
ca. Est illius collegii patriarcha. Ne subducito te; iam perpotarunt; accumbe paulisper; illo digresso confabulabimur nostro more.
eu. Age obtemperabo tibi, quae mihi noluisti. Nunc soli sumus, narra totam fabulam; malim enim ex te cognoscere.
ca. Ex tot amicis, quos putabam sapere plurimum, nunc sentio nullum fuisse, qui mihi prudentius as senilius consilium dederit, quam tu omnium natu minimus.
eu. Dic, quo modo expugnasti parentum affectum?
ca. Primum improbis hortatibus monachorum ac monacharum: deinde etiam meis precibus ac blandimentis labefactatus est matris animus: pater nullo pacto quibat perpelli. Tandem omnibus admotis machinis et hic victus et oppressus est potius, quam assensit. Id factum est inter pocula: minitabantur homini malum exitium, si Christo suam sponsam pernegaret.
eu. O improbitatem stolidorum. Quid fit deinde?
ca. Servor triduo domi clam: interim semper aderant mulieres aliquot eius collegii, quas illi Conversas vocant, hortatibus suis addentes animum, ut persisterem in sancto proposito, ac sollicite caventes, ne qua cognatarum aut sodalium adiret me, quae mentem videretur mutatura. Interim adornabantur vestes, aliaque quae ad convivium attinebant.
eu. Tibi quid interim erat animi? Num vacillabas?
ca. Non, sed passa sum quiddam tam horrendum, ut malim emori decies, quam iterum perpeti.
eu. Quaeso, quid isthuc erat?
ca. Non possum effari.
eu. Quod mihi dixeris, amico tuo dixeris.
ca. Promittis silentium?
eu. Id praestaturus eram, etiam si nulla fuisses stipulata. Quasi vero me nondum noris!
ca. Apparuit mihi spectrum horribili spe-