Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/19

Haec pagina emendata et bis lecta est

12 PERCONT. DE VARIIS.

sunt arma certiora adversus latrones. Sed ego malim et onus et periculum.

ge. Nihilne tibi ademtum est in via?
li. Mihine? Quaeso quid eripius nudo? Aliis citius periculum erat a me. Licuit mihi vacuo viatori per totum iter canere et esurire. Numquid vis?
ge. Quo nunc hinc abis?
li. Recta domum, salutaturus penates iamdiu non visos.
ge. Precor, ut illic offendas omnia laeta.
li. Utinam ita velint superi. Nihil interim extitit novi domi nostrae?
ge. Nihil, nisi quod reperies auctam familiam. Nam tua Catulla peperit tibi catulum absenti. Tua gallina peperit tibi ovum.
li. Bene nuncias. Grata nuncias. At ego tibi pro isthoc nuntio polliceor evangelium.
ge. Quodnam? secundum Matthaeum?
li. Non, sed secundum Homerum. En, accipe.
ge. Tibi serva tuum evangelium. Mihi saxorum satis est domi.
li. Ne sperne munusculum. Aëtites[1] est, qui gravidis admotus in nixu, maturat partum.
ge. Quid ais? Est mihi sane gratissimum. Dispiciam, unde possim hoc donum pensare.
li. Abunde pensatum puta, si boni consulueris.
ge. Imo nihil accidere potuit magis in tempore. Nam uxori meae iampridem tumet uterus.
li. Illud igitur ab te stipulabor, ut si masculum ediderit, me susceptorem asciscas.
ge. Polliceor, ac tuum indetur puero nomen.
li. Quod utrisque bene vertat.
ge. Imo nobis omnibus.


Personae.
Mauritius, Cyprianus.
ma. Redisti nobis obesior solito. Redisti procerior.
cy. At equidem mallem prudentior, aut doctior.
ma. Imberbis abieras, redisti barbatulus. Contraxisti tibi absens nonnihil senii. Quid sibi vult hic pallor? quid macies? quid frons caperata?
cy. Ut est fortuna, sic est corporis habitus.
ma. Num ad-
  1. Lapidis genus ab aquila nomen habens. Plin. Lib. 17. c. 11.