Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/188

Haec pagina emendata est
ch. Attamen tutius est esse in sodalitio virginum.
eu. Non improbo castum sodalitium, nolim tamen te falli falsa imaginatione. Ubi illic versata fueris aliquamdiu, ubi propius inspexeris, fortassis non perinde nitebunt omnia, ut tibi quondam nitere videbantur. Nec omnes virgines sunt, mihi crede, quam velum habent.
ch. Bona verba.
eu. Imo bona verba sunt, quae vera sunt: nisi fortasse elogium, quod nos hactenus iudicauimus esse Virgini matri proprium, ad plures transiit, ut dicantur et a partu virgines.
ch. Abominor.
eu. Quin insuper, nec alioqui inter illas virgines sunt omnia virginea.
ch. Non? Quam ob rem, obsecro?
eu. Quia plures inveniuntur, quae mores aemulentur Sapphus, quam quae referant ingenium.
ch. Istuc quid sit, non satis intelligo.
eu. Atque ideo haec verba facio, ne quando intelligas, mea Catharina.
ch. Attamen animus eo fertur: atque hinc colligo hunc spiritum a Deo proficisci, quod tot iam annis perseuerat, et in dies fit acrior.
eu. Imo mihi hoc nomine suspectus est iste tuus spiritus, quod sic repugnant optimi parentes. Afflasset et illorum animos Deus, si pium esset quod moliris. Sed istum spiritum hausisti ex illis nitoribus, quos admodum puella vidisti, ex blandis virginum alloquiis, ex affectu erga veteres sodales, ex cultu sacro, ex caeremoniis sane quam speciosis, ex improbis hortatibus stultorum monachorum, et qui in hoc te venantur, ut largius potent. Sciunt patrem esse liberalem ac benignum: aut illum habebunt convivam, sed hac lege, ut secum adferat vinum, quod decem strenuis potoribus sat sit: aut ipsi potabunt apud illum. Quare tibi fuerim auctor, ne quid novi tentes inuitis parentibus, in quorum potestate nos Deus esse voluit.
ch. In hoc negotio pium est contemnere patrem et matrem.
eu. Christi caussa pium est alicubi negligere patrem et matrem: neque enim pie faciat, qui