Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/184

Haec pagina emendata et bis lecta est

Misogamos 159

me iam taedebat sessionis.

eu. Quam vernat, quam arridet undique mundus! Haec nimirum est illius adolescentia.
ch. Sic est.
eu. At cur tuum ver non aeque arridet?
ch. Quam ob rem?
eu. Quia subtristis es.
ch. An videor alio vultu quam soleo?
eu. Vis ostendam te tibi?
ch. Maxime.
eu. Vides hanc rosam sub imminentem noctem foliis contractioribus?
ch. Video. Quid tum postea?
eu. Talis est vultus tuus.
ch. Bella collatio.
eu. Si mihi parum credis, in hoc fonticulo contemplare te ipsam. Quid sibi tandem volebant, et inter coenandum tam crebra suspiria?
ch. Desine percunctari, quod tua non refert scire.
eu. Imo mea refert maxime, qui non possum esse hilaris, nisi te quoque videam hilarem. Ecce autem iterum suspirium, hui quam ex imo pectore ductum!
ch. Est quod angat animum, sed effari non est tutum.
eu. Mihi non dices, qui te cariorem habeo sorore propria? Mea Catharina, ne verere, quidquid est rei; tuto depones his auribus.
ch. Ut tuto dicam, vereor ne frustra dicam non auxiliaturo.
eu. Qui scis? Si non re ipsa, fortassis consilio consolandoque iuvero.
ch. Non possum eloqui.
eu. Quid istuc est rei? odisti me?
ch. Sic odi, ut mihi minus carus sit meus germanus: et tamen animus non fert ut eloquar.
eu. Fateberis igitur, si divinaro? Quid tergiversaris? Promitte, alioqui non omittam urgere.
ch. Age promitto.
eu. Prorsus ego non video, quid tibi desit ad summam felicitatem.
ch. Utinam vera praedicares!
eu. Primum adest ipse flos aetatis. Nam, nisi fallor, agis annum iam decimum septimum.
ch. Sic est.
eu. Nondum igitur, ut opinor, discruciat te metus senectae.
ch. Nihil minus.
eu. Adest forma nulla parte non felix; est et istud praecipuum Dei donum.
ch. De forma, qualisqualis est, nec glorior, nec queror.
eu. Tum color et habitudo corporis indicat, te esse prospera valetudine, nisi quid est mor-