Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/181

Haec pagina emendata est

156 PROCI ET PUELLAE.

do exsecant sese?

ma. Videtur.
pa. Iam non est virtus non coire.
ma. At non est?
pa. Sic accipe. Si per se virtus esset non coire, vitium esset coire. Nunc incidit ut vitium sit non coire, coire virtus.
ma. Quando hoc incidit?
pa. Quoties ab uxore ius suum petit maritus praesertim si prolis amore quaerit complexum.
ma. Quid si lasciviat? non est fas negari?
pa. Fas est monere, vel rogare potius blandius ut temperet: pernegare instanti far non est. Quanquam hac quidem in parte raras audio querelas maritorum de suis uxoribus.
ma. At dulcis est libertas.
pa. Imo gravis est sarcina virginitas. Ego tibi rex ero tu mihi regina: imperabimus familiae nostro arbitratu: an tibi videtur ista esse servitus?
ma. Vulgus coniugium capistrum vocat.
pa. Sed ipsi vero capistro digni sunt, qui sic vocant. Dic mihi, quaeso, an non animus tuus est alligatus corpori?
ma. Videtur.
pa. Non aliter quam avicula caueae. Et tamen consule illum, an cupiat esse liber. Negabit opinor. Quam ob rem? Quia libenter est alligatus.
ma. Res est utrinque modica.
pa. Tanto tutior. Eam tu domi augebis parsimonia, quae non sine caussa dicta est magnum vectigal; ego foris industria.
ma. Innumeras curas secum adferunt liberi.
pa. Sed iidem innumeras voluptates, ac saepenumero multo eum foenore reponunt parentibus officium.
ma. Misera quaedam res est orbitas.
pa. An nunc orba non es? Quid autem opus in re dubia male ominari? Dic mihi, utrum malles nunquam nasci an nasci moritura?
ma. Equidem malim nasci moritura.
pa. Sic miserior est orbitas, quae prolem nec habuit, nec habitura est, quemadmodum feliciores sunt, qui vixerunt, quam qui nec nati sunt, nec nascentur unquam.
ma. Qui sunt isti, qui non sunt, nec erunt?
pa. Quanquam qui recusat ferre casus humanos, quibus omnes ex aequo sumus obnoxii, sive plebeii sumus, sive reges, is e vita