Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/179

Haec pagina emendata est

154 PROCI ET PUELLAE.

quin et nos inter nos a teneris, quod aiunt, unguiculis noti sumus; nec male convenit geniis nostris. Iam aetas inter nos, res, dignitas, nobilitas, inter utriusque parentes paene paria sunt. Demum, quod est in amicitia praecipuum, tui mores mihi videntur non pessime quadrare ad meum ingenium. Potest enim per se praeclarum esse, quod tamen non sit aptum. Quam mei vicissim tuo congruant, nescio. Hae videlicet aves, mea lux, mihi promittunt fore inter nos felix, perpetuum ac laetum iucundumque connubium, modo ne tuus animus mali ominis cantionem nobis occinat.

ma. Quam cantilenam optas?
pa. Ego praecinam: Sum tuus; tu succine: Sum tua.
ma. Brevis quidem cantiuncula; sed longum habet epiphonema.
pa. Quid refert, quam longum, modo laetum?
ma. Adeo mihi es invisus, ut nolim te committere, cuius in posterum poeniteat.
pa. Desine male ominari.
ma. Fortassis alia tibi videbor, ubi morbus aut aetas hanc formam immutarit.
pa. Nec hoc corpus, o bona, semper erit aeque succulentum. Sed ego non contemplor tantum istud undique florens et elegans domicilium, hospitem magis adamo.
ma. Quem hospitem?
pa. Animum istum tuum, cuius decor semper cum aetate crescet.
ma. Nae tu plus quam Lynceus es, si istum perspicis per tot tectoria.
pa. Animum animo perspicio. Ad haec, in communibus liberis subinde repubescemus.
ma. Sed interim perit virginitas.
pa. Verum. Sed eho, dic mihi, si tibi esset elegans pomarium, optares illic nihil unquam gigni praeter flores: an malles, delapsis floribus, videre arbores maturis pomis gravidas?
ma. Ut argutatur!
pa. Saltem illud responde, utrum est elegantius spectaculum, vitis humi iacens et computrescens, an amplexa palum aut ulmum, eamque purpureis uvis degravans?
ma. Responde tu mihi vicissim, utrum spectaculum amoenius, rosa nitens et lactea in suo frutice, an decer-