Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/177

Haec pagina emendata est

152 PROCI ET PUELLAE.

deformem, nec amore mutuo respondentem.

pa. Atqui nuper huius mali fuit exemplum insigniter editum in puellam quandam.
ma. Ubi locorum?
pa. Aureliae.
ma. Quot anni sunt?
pa. Quot anni? vix sunt menses decem.
ma. Puellae quod erat nomen? Quid haeres?
pa. Nihil; novi tanquam te.
ma. Quin igitur edis nomen?
pa. Quia non placet omen. Utinam alio quovis nomine dicta fuisset. Idem habebat nomen quod tu.
ma. Pater quis erat?
pa. Vivit adhuc inter iureconsultos praecipui nominis, re splendida.
ma. Adde nomen.
pa. Mauritius.
ma. Cognomen.
pa. Aglaius.
ma. Vivitne mater?
pa. Nuper reliquit superos.
ma. Quo morbo periit?
pa. Quo morbo rogas? moerore. Et pater, tametsi vir cum primis fortis periclitabatur.
ma. Licetne scire matris quoque nomen?
pa. Maxime. Sophronam nemo non novit. Sed quid sibi vult ista percunctatio? An me putas apologum comminisci?
ma. Egone de te suspicarer hoc? Haec suspicio pronior est in sexum nostrum. Sed narra, quid acciderit puellae.
pa. Puella erat honesto loco nata, ut dixi, re lauta, forma perquam eleganti: qui multis? digna principe marito. Huius nuptias ambiebat procus quidam illi non dissimilis.
ma. Quo nomine?
pa. Hei mihi; offendor omine; Pamphilus et ille dictus est. Illa nihil non tentantem pertinacissime sprevit. Iuvenis dolore contabuit. Nec ita multo post illa deperire coepit in quendam, simium verius quam hominem.
ma. Quid ais?
pa. Adeo perdite, ut satis dici non queat.
ma. Tam elegans puella tam deformem?
pa. Vertice acuminato, raro capillitio eoque lacero et impexo, furfure ac lendibus oppleto: pleramque cranii cutem nudaverat alopecia; oculis refugis naribus simis ac sursum hiantibus, ore sparso, dentibus putridis, balbutiente lingua, mento scabioso; scapulas deformabat gibbus; venter prominulus, crura vara.
ma. Thersiten quempiam mihi