Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/175

Haec pagina emendata est

150 PROCI ET PUELLAE.

liceat facere permutationem, sic ut illius animus vicissim demigret in pectus meum, quemadmodum meus animus totus demigravit in corpus illius.

ma. At licetne mihi tecum vicissim sophistam agere?
pa. Sophistriam.
ma. Num fieri potest, ut idem corpus sit animatum, et exanime?
pa. Non eodem quidem tempore.
ma. Quum abest anima, tum mortuum est corpus?
pa. Est.
ma. Nec animat, nisi quum adest?
pa. Esto sane.
ma. Qui fit igitur, ut, quum ibi sit, ubi amat, animet tamen corpus, unde demigravit? Quod si animat, etiam quum amat alibi, quomodo vocatur exanime corpus, quod animatum est?
pa. Argutare tu quidem satis sophistice; sed me talibus pedicis non capies. Anima, quae moderatur utcumque corpus animantis, improprie dicitur anima, quum revera sint tenues quaedam animae reliquiae; non aliter quam odor rosarum manet in manu, etiam rosa submota.
ma. Difficile est ut video vulpem capere laqueo. Sed illud responde: Nonne agit, qui occidit?
pa. Maxime.
ma. Et patitur, qui occiditur?
pa. Scilicet.
ma. Qui fit igitur, ut, quum qui amat, agat, quae amatur, patiatur, occidere dicatur, quae amatur, quum amans potius occidat seipsum?
pa. Imo contra; qui amat, patitur: quae amatur, agit.
ma. Istuc nunquam evinces apud Areopagitas Grammaticos.
pa. At evincam apud Amphictyones Dialecticos.
ma. Verum ne graveris et illud respondere. Volens amas, an nolens?
pa. Volens.
ma. Quum igitur liberum sit non amare, videtur homicida quisquis amat; praeterque ius accusat puellam.
pa. Atqui puella non ideo occidit quod amatur, sed quod non amat mutuum. Occidit autem; quisquis servare potest, nec servat.
ma. Quid si iuvenis amet inconcessa, hoc est, uxorem alienam aut virginem Vestalem? num illa amabit mutuum, ut servet amantem?
pa. Sed hic iuvenis amat, quod amare fas piumque est, atque etiam aequum et bo-