Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/174

Haec pagina emendata est

PROCI ET PUELLAE. 149

mines?

pa. Sic ut ego, voce perquam exili.
ma. Atqui nuper quum audirem te conviciantem rivali tuo, vox non erat admodum exilis. Sed obsecro te num etiam ambulant umbrae? num vestiuntur? num dormiunt?
pa. Etiam coeunt, sed suo more.
ma. Nae tu suavis nugator es.
pa. Sed quid dices, si argumentis Achilleis evincam, et me esse mortuum et te esse homicidam?
ma. Absit omen, Pamphile: sed aggredere sophisma.
pa. Primum illud mihi donabis, opinor, mortem nihil aliud esse, quam abductionem animae a corpore.
ma. Largior.
pa. Sed ita, ut ne reposcas, quod dederis.
ma. Non fiet.
pa. Tum haud inficiaberis eum, qui alteri adimit animam, homicidam esse.
ma. Accedo.
pa. Concedes et illud, quod, a gravissimis auctoribus dictum, tot seculorum suffragiis comprobatum est, animam hominis non illic esse ubi animat, sed ubi amat.
ma. Istuc explana crassius: non enim satis assequor, quid velis.
pa. Et hoc sum infelicior, quod istuc non aeque sentis atque ego.
ma. Fac ut sentiam.
pa. Eadem opera fac ut sentiat adamas.
ma. Equidem puella sum, non lapis.
pa. Verum: sed adamante durior.
ma. Sed perge colligere.
pa. Qui corripiuntur afflatu divino, nec audiunt, nec vident nec olfaciunt, nec sentiunt, etiamsi occidas.
ma. Audivi sane.
pa. Quid coniectas esse in caussa?
ma. Dic tu, philosophe.
pa. Nimirum quoniam animus est in coelis, ubi habet quod vehementer amat, et abest a corpore.
ma. Quid tum postea?
pa. Quid tum, dura? Illud consequitur, et me esse mortuum, et te esse homicidam.
ma. Ubi est igitur anima tua?
pa. Illic ubi amat.
ma. Quis autem ademit tibi animam? quid suspiras? Dic libere, dices impune.
pa. Crudelissima quaedam puella, quam ego tamen ne mortuus quidem odisse possum.
ma. Humanum ingenium. Sed cur illi vicissim non adimis suam animam, par pari, quod aiunt referens?
pa. Nihil me felicius, si quidem