Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/173

Haec pagina emendata est

148 PROCI ET PUELLAE.

PROCI ET PUELLAE.
Pamphilus, Maria.
pa. Salve crudelis, salve ferrea, salve adamantina.
ma. Salve tandem et tu Pamphile, quoties et quantum voles, et quocunque libet nomine. Sed interim mihi videris oblitus nominis mei; Maria vocor.
pa. At Martiam dici oportuit.
ma. Quid ita, quaeso? Quid mihi cum Marte?
pa. Quia quemadmodum illi deo pro ludo est, homines interficere, ita et tibi: nisi quod tu Marte crudelior occidis etiam amantem.
ma. Bona verba. Ubinam strages ista mortalium, quos ego occidi? Ubi sanguis interfectorum?
pa. Unum cadaver vides exanime, si modo me vides.
ma. Quid ego audio? Mortuus loqueris, et obambulas? utinam mihi nunquam occurrant umbrae formidabiliores!
pa. Ludis tu quidem; tamen interim miserum exanimas, et crudelius occidis, quam si confoderes telo. Nunc longo cruciatu ex carnificor miser.
ma. Eho, dic, quot gravidae ad tuum occursum abortierunt?
pa. Atqui pallor arguit exsanguem magis, quam ulla sit umbra.
ma. Atqui iste pallor tinctus est viola. Sic palles ut cerasus maturescens, aut uva purpurascens.
pa. Satis procaciter rides miserum.
ma. Atqui si mihi non credis, admove speculum.
pa. Non optarim aliud speculum; nec arbitror esse clarius ullum, quam in quo me nunc contemplor.
ma. Quod speculum mihi narras?
pa. Oculos tuos.
ma. Argutator, ut semper tui similis es! Sed unde doces esse exanimem te? An cibum capiunt umbrae?
pa. Capiunt, sed insipidum, qualem ego.
ma. Quibus igitur vescuntur?
pa. Malvis, porris, et lupinis.
ma. Atqui tu non abstines a capis et perdicibus.
pa. Verum; sed interim nihilo plus sapiunt palato meo, quam si malvis vescerer, aiit betis absquc pipere, vino et acoto.
ma. O te miserum! et tamen interim obesulus es. An et loquuntur exa-