Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/166

Haec pagina emendata est

APOTHEOSIS CAPNIONIS. 141

APOTHEOSIS CAPNIONIS.
De incomparabili heroë Ioanne Reuchlino in divorum numerum relato.
Ppmpilius, Brassicanus.
po. Unde nobis petasatus?
br. E Tubinga.
po. Nihilne istic rei novae?
br. Equidem demiror usque adeo mortales omnes teneri siti quadam rerum novarum. At ego Lovanii Camelum quendam audivi concionantem fugiendum quicquid esset novum.
po. Vocem camelo dignam. Dignus erat homo si tamen homo fuit qui nunquam mutet veteres calceos aut putre subligar semper vescatur putribus ovis nec aliud bibat quam vappam.
br. At idem ne sis inscius non usque adeo delectatur rebus veteribus ut malit ius pridianum quam recens.
po. Sed omisso camelo dic si quid adfers novi.
br. Adfero quidem sed ut ille aiebat malum.
po. Atqui isthuc ipsum olim erit vetus. Ita fieri necesse est ut si omnia vetera sint bona omnia nova mala quaecunque nunc bona sunt fuerint olim mala et quae nunc sunt mala sint olim futura bona.
br. Ita videtur iuxta decretum Cameli. Imo consequitur ut qui olim adolescens fuit malus fatuus quia recens idem nunc sit bonus fatuus quia senuit.
po. Sed age prome quidquid est.
br. Egregius ille trilinguis eruditionis phoenix Ioannes Reuchlinus vita defunctus est.
po. Rem certam narras?
br. Certiorem quam vellem.
po. Sed quid isthuc mali relicta posteris honestissimi nominis immortali memoria ab huius vitae malis demigrare in consortium beatorum?
br. Quis isthuc tibi indicavit?
po. Res ipsa. Nec enim potest aliter mori qui sic vixit.
br. At magis etiam isthuc diceres si scias quod ego.