Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/161

Haec pagina emendata est

136 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

omnia, hoc est, nullius. Non enim sunt sortes Heliogabali, ut huic obueniant equi centum, illi totidem muscae. Sunt libelli quatuor, horologia duo, lucernula, et theca cum calamis Memphiticis. Haec arbitror magis convenire vobis, quam opobalsamum, aut dentifricium, aut speculum, si vos novi satis.

ti. Adeo bella sunt omnia, ut nobis difficilis sit electio: ipse magis pro tuo arbitratu distribuito; sic gratius etiam erit quicquid obtigerit.
eu. Hic libellus in membranis habet proverbia Salomonis; sapientiam docet, et auro pictus est, quod aurum habeat sapientiae symbolum. Hoc dabitur cano nostro, ut, iuxta doctrinam evangelicam, habenti sapientiam detur sapientia, et exuberet.
ti. Certe curabitur, ut minus egeam.
eu. Sophronio congruet horologium, huc ex extrema Dalmatia profectum, ut vel sic commendem munusculum meum. Novi enim, quam ille sit parcus temporis, quam nullam omnino portionem rei pretiosissimae sinat abire sine fructu.
soph. Imo pigrum admones diligentiae.
eu. Hic libellus habet in membranis Evangelium secundum Matthaeum: gemma tegi merebatur, nisi nullum esset illi scrinium aut theca charior, quam pectus hominis. Illic igitur recondito, Theophile, quo magis hoc sis, quod diceris.
th. Efficiam, ne prorsus male collocasse videaris tuum munus.
eu. Hic sunt epistolas Pauli, quas tu libenter tecum circumfers, Eulali, qui Paulum semper habere soleas in ore: nec haberes in ore, nisi esset in pectore: posthac commodius erit etiam in manibus oculisque.
eul. Isthuc non est dare munus, sed dare consilium. Porro bono consilio nullum est munus pretiosius.
eu. Lucernula conveniet Chrysoglotto, anagnostae insatiabili, et, ut M. Tullius inquit, librorum helluoni maximo.
ch. Bis habeo gratiam: primum pro munere non vulgariter eleganti: deinde quod somniculosum admones