Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/160

Haec pagina emendata est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 135

commissum est in hoc convivio, purgati canamus hymnum Deo. Perficiam, si videtur, quod coeperam ex Chrysostomo.

ti. Rogamus.
eu. Gloria tibi, domine; gloria tibi, sancte; gloria tibi, rex; quoniam dedisti nobis escas. Imple nos gaudio et laetitia in Spiritu sancto, ut inveniantur in conspectu tuo acceptabiles; nec pudefiamus, quando reddes unicuique secundum opera sua.
puer: Amen.
ti. Profecto pius et elegans est hymnus.
eu. Hunc divus Chrysostomus non dedignatur etiam interpretari.
ti. Quonam loco!
eu. In Matthaeum, homilia LVI.
ti. Non omittam quin hodie legam. Sed illud unum interim ex te cupio discere. Cur ter optamus Christo gloriam, idque triplici cognomine, domini, sancti, et regis?
eu. Quoniam illi debetur omnis gloria. Sed nobis triplici nomine potissimum est glorificandus. Quod suo sacrosancto sanguine redemerit nos a tyrannide diaboli, sibique asseruerit; unde et dominum illum vocamus. Deinde, quod non contentus gratis condonasse nobis omnia peccata, per spiritum suum contulit nobis et iustitiam suam, ut sectemur ea, quae sunt sanctimoniae. Atque ob id sanctum eum vocamus, quod sit sanctificator omnium. Postremo, quod ab eodem speramus praemium regni coelestis, ubi ille iam sedet ad dextram Dei patris; et hinc nobis rex dicitur. Atque hanc totam felicitatem illius erga nos gratuitae bonitati debemus, quod pro domino, vel tyranno potius, diabolo, dominum habemus Iesum Christum: pro immunditia et sordibus peccatorum, innocentiam ac sanctimoniam: pro gehenna, gaudia vitae coelestis.
ti. Pia profecto sententia.
eu. Quoniam nunc primum vos hic accepi convivio, non dimittam vos absque xeniis, sed talibus, qualis fuit apparatus. Heus, puer; profer apophoreta nostra. Sive sortiri placet, sive sibi quisque malit deligere, minimum refert; eiusdem fere pretii sunt