Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/16

Haec pagina emendata et bis lecta est

PERCONT. DE VALETUDINE. 9

ne. Sic, ut antehac peius nunquam. Valeo, ut solitus sum. Valeo, ut solent, quibus cum medicis res est.

ge. Ut vales?
li. Secus quam vellem.
ge. Qua valetudine es?
li. Haud sane commoda, incommoda, perquam incommoda, infelici, parum prospera, parum secunda, mala, adversa, infausta, imbecilli, dubia, mediocri; vix mediocri, longe alia, quam vellem, tolerabili, qualem optem hostibus meis.
ge. Rem mihi sane quam acerbam narras. Prohibeant superi. Avertat Deus. Bona verba. Hic cupiam, te vanum esse. Bono sis animo oportet. Forti infractoque sis animo. Multum iuvat animus in re mala bonus. Fulciendus est animus spe fortunae secundioris. Quid morbi est? Quod mali genus est? Quis te morbus habet? Quo morbo teneris? Quid habes morbi? Quis te tenet morbus?
li. Nescio, et hoc laboro periculosius.
ge. Verum. Nam ad sanitatem gradus est, novisse morbum. Nullosne consuluisti medicos?
li. Et quidem permultos.
ge. Quid respondent?
li. Id, quod advocati[1] Demiphoni apud Comicum: alius negat, alius ait, alius deliberandum censet. In huc consentiunt omnes, me miserum esse.
ge. Quam pridem habet te hoc mali? Diu est, quod teneris isto morbo? Quantum temporis est, quod te malum hoc corripuit?
li. Dies plus minus viginti. Ferme mensis est. Iam tertius est mensis. Mihi quidem seculum videtur, quod aegrotare coepi.
ge. Adnitendum censeo, ne morbus fiat familiaris.
li. Iam nimium assuevit.
ge. Num est hydrops?
li. Negant.
ge. Num dysenteria?
li. Non arbitror.
ge. Num febris?.
li. Opinor febris esse speciem, sed novam, ut nunc novi subinde morbi exoriuntur, antehac incogniti.
ge. At plus satis erat veterum.
li. Ita visum est naturae nimium novercae.
ge. Quoto die recurrit dolor?
li. Quoto
  1. Vide Terentii Phormionem Act. 2. Sc. 4.