Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/149

Haec pagina emendata et bis lecta est

124 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

nam talia essent colloquia monachorum omnium, vel cum sacris virginibus, quale fuit illud ethnici senis colloquium cum ethnicis adolescentibus.

eu. Iam aliquis causabitur, colloquium esse confictum a Cicerone.
ch. Isthuc mea non magni refert, sive hoc laudis tribuatur Catoni, qui talia senserit dixeritque: sive Ciceroni, cuius animus sententias tam divinas cogitatione complexus sit, cuius calamus res egregias pari facundia depinxerit. Quanquam equidem arbitror, et Catonem, etiamsi non dixit eadem, tamen similia dicere solitum in colloquiis. Nec enim tam impudens erat M. Tullius, ut alium Catonem finxerit, quam fuerit: et in dialogo parum meminerit decori, quod in primis spectandum est in hoc scripti genere, praesertim quum eius viri memoria recens adhuc haereret animis eius aetatis hominum.
Theophilus. Vehementer probabile est quod narras: sed dicam, quid mihi venerit in mentem, te recitante. Saepenumero mecum admiratus sum, quum omnes optent longaevitatem, et mortem exhorreant, tamen vix quenquam comperiri tam felicem, non dico senem, sed provectioris aetatis hominem, qui rogatus, an, si detur, velit repuerascere, usurus per omnia iisdem bonis ac malis, quae illi iam contigissent in vita, responderit idem quod Cato dicit: praesertim si recolat animo, quicquid annis retroactis seu triste, seu laetum obtigisset. Nam frequenter et suavium rerum recordatio vel cum pudore vel cum conscientiae molestia coniuncta est, ut animus ab his etiam recolendis non minus abhorreat, quam a tristibus. Id opinor nobis indicarunt sapientissimi poetae, qui scribunt, tum demum animas capi desiderio corporum relictorum, posteaquam ex amne Lethaeo longa biberint oblivia.
ur. Est isthuc profecto dignum admiratione, et mihi quoque compertum in nonnullis. Verum illud quam mihi blandiebatur: Nec me