Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/148

Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 123

Fateor affectum meum apud amicos: non possum legere librum Ciceronis de Senectute, de Amicitia, de Officiis, de Tusculanis quaestionibus, quin aliquoties exosculer codicem, ac venerer sanctum illud pectus, afflatum coelesti numine. Contra quum hos quosdam recentiores lego de republica, oeconomica aut ethica praecipientes, Deum immortalem! quam frigent prae illis, imo quam non videntur sentire quod scribunt, ut ego citius patiar perire totum Scotum cum aliquot sui similibus, quam libros unius Ciceronis, aut Plutarchi: non quod illos in totum damnem, sed quod ex his sentiam me reddi meliorem, quum ex illorum lectione surgam, nescio quomodo, frigidius affectus erga veram virtutem, sed irritatior ad contentionem. Quare ne verere, quicquid istuc est, proponere.

ch. Quum plerique libri M. Tullii, quos scripsit de philosophia, divinitatis quiddam spirare videntur, tum ille, quem senex scripsit de Senectute, plane mihi videtur κύκνειον ᾆσμα, quemadmodum Graecis est in proverbio. Eum hodie relegi, atque haec verba, quoniam prae ceteris arridebant, edidici: Quod si quis Deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam, et in cunis vagiam, valde recusem: nec vero velim quasi decurso spatio a calce ad carceres revocari. Quid enim habet haec vita commodi? quid non potius laboris? Sed non habeat sane: habet certe tamen aut satietatem, aut molestiam. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et hi docti, saepe fecerunt. Nec me vixisse poenitet, quoniam ita vixi, ut frustra me natum non existimem. Et ex vita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi, dedit. O praeclarum illum diem, quum ad illud animorum concilium coetumque proficiscar, et quum ex hac turba et colluvione discedam! Hactenus Cato. Quid ab homine Christiano dici potuit sanctius? Uti-