Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/143

Haec pagina emendata et bis lecta est

118 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

ctinioniae etiam, colloquia vitare malorum. Sed hoc cessare debet, quoties aliud suadet charitas proximi. Obedientia est, quiescere diebus festis; sed impium sit, ob religionem diei sinere fratrem perire. Itaque servare diem dominicum victima est, ut ita loquar: reconciliari fratri, misericordia est. Porro iudicium, quamquam potest ad potentes referri, qui frequenter vi opprimunt imbecilles, tamen mihi videtur non absurdum, si respondeat illi, quod est apud Osee: Et scientiam Dei plus quam holocausta. Non servat legem, qui non servat iuxta mentem Dei. Iudaei sublevabant asinum in foveam collapsum sabbatis: et Christum calumniabantur, qui servaret totum hominem in sabbato. Hic erat praeposterum iudicium, et aberat scientia Dei: nesciebant enim, quod ista propter hominem essent instituta, non homo propter illa. Sed haec impudenter dicere viderer, nisi vestro iussu dicerem. Malim ex aliis rectiora discere.

eu. Ista mihi videntur adeo dicta impudenter ut existimem Dominum Iesum loqui per organum oris tui. Sed interim dum largiter pascimus animos nostros, ne negligantur collegae.
Theophilus. Quinam?
eu. Corpora nostra, nonne collegae sunt animorum? Hoc enim malim, quam instrumenta, vel domicilia vel sepulchra.
ti. Hoc nimirum est affatim refici, ubi totus homo reficitur.
eu. Video vos segniter attingere: quare, si videtur, iubebo proferri assa, ne pro lauto convivio longum praebeam. Videtis huius prandioli summam. Armus est ovillus, sed exquisitus, capus, et perdices quatuor. Has solas a mercatu sumpsi, reliqua suppeditat hoc praediolum.
ti. Epicureum prandium video, ne dicam Sybariticum.
eu. Imo vix Carmeliticum. Sed qualequale est, boni consuletis. Animus certe purus est; si parum lautum est convivium.
ti. Adeo non est muta tua domus, ut non solum parietes, sed et cyathus loquatur aliquid.