Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/138

Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 113

catum suum: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Non quod reges non peccent ingenti populi malo, sed quod non habeant hominem, cuius auctoritate condemnentur, quum Dei iudicium nemo, quamlibet potens, possit effugere.

ti. Non displicet interpretatio. Sed quid sibi volunt divisiones aquarum?
eu. Adhibita est similitudo, quae rem explanet. Violenta res et impotens est regis animus concitatus, nec huc aut illuc duci potest, sed impetu suo fertur, velut oestro divino percitus, quemadmodum mare sese spargit in terras, ac subinde cursum mutat, contemptis agris, aedificiis, et quicquid obstat; alicubi se condit sub terras: cuius impetum si coneris inhibere, aut alio deflectere, nihil agas. Idem accidit in magnis fluminibus, veluti fabulae quoque narrant de Acheloo. Minus autem mali capitur, si commode obsecundes, quam si violenter repugnes.
ti. Nihil igitur remedii adversus malorum regum impotentiam?
eu. Fortasse primum fuerit, leonem in civitatem non recipere: proximum, sic auctoritate senatus, magistratuum ac civium moderari potentiam illius, ut non facile erumpat in tyrannidem. Sed omnium potissimum, dum adhuc puer est, et se principem esse nescit, sanctis praeceptis formare pectus illius. Prosunt et preces, ac monita, sed blanda ac tempestiva. Extrema ancora est, votis fatigare Deum, ut regis animum inclinet ad ea, quae Christiano rege digna sunt.
ti. Quid ais, idiota? Si baccalaureus essem Theologiae, minime puderet istius interpretationis.
eu. An vera sit, nescio; mihi satis est, quod sensus non sit impius, aut haereticus. Morem gessi voluntati vestrae. Nunc, ut decet in conviviis, vicissim audire cupio.
ti. Si quid defertis his quoque canis, mihi videtur hoc dictum et ad abstrusiorem sententiam accommodari posse.
eu. Credo, et audire cupio.
ti. Rex intelligi potest vir perfe-