Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/136

Haec pagina emendanda non est.

CONVIVIUM RKLIGIOSUM. 111

totur. Sed ubi sedebit, iam omnibus locis occupatis? eu. Utinam ille se misceat oninibus et patinis, et po- culis, ut nihil illum non sapiat; sed potissimum il- labatur animis nostris. Id quo niagis dignetur et nos tanti hospitis reddamur capaciores, si molestum non est, auscultabitis paululum e sacra lectione, sed ita, ut interim nihilo secius admoveatis manus ovis et la- ctucis , si libet. ti. Id faciemus libenter, sed auscul- tabimus libentius. ku. Is mos mihi multis nominibus videtur amplectendus,quod hac ratione vitentur ina- nes fabulae, praebeaturque materia confabulationis frugiferae. Multum enim ab illis dissentio, qui pu tant, non esse laetum convivium , nisi quod scateat ineptis aclascivis fabulis, quod perstrepat obscoenis cantiunculis. Vera hilaritas nascitur e pura sincera- que conscientia: atque hi sermones vere laeti sunt, quos semper et dixisse iuvet aut audisse, et semper delectet meminisse: non quoruni mox pudeat, qui- que ronscientiam poenitudine discrucient. ti. Uti- nam ista tam perpenderemus omnes, quam sunt ve- ra. eu. Haec praeterquam quod certam et insignem habent utilitatem, etiam iucunda fiunt, ubi vel men- sem unum assueveris. ti. Nihil igitur consultius, quam optimis assuescere. eu. Hecita, puer, distincte et clare. PUER. *) Sicut diviaione* aquarum, ita cor regu in manu Domini; quocunque voluerit, inclina- bit illud. Omnis via viri recta iibi videtur ; appendit autem corda Dominut. Facere mitericordiam et iudi- cium, tnagit placet Domino , quam victimae. eu. Sit hoc satis. Praestat enim pauca avide discere, quam multa cuni taedio devorare. ti. Praestat sane , sed non hic tantum. Plinius scripsit, Oincia Ciccronis nunquam de manibus depont nda; tt sunt sanedigna, quae quuni ab omnibus, tum praecipue ab his,qui de- •) Locus bic iiixta versionem rulfatam est ex Salomoui* proverbiis c. 21. v. 1. 2. 3. Digitized by