Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/130

Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 111

bitur. Sed ubi sedebit, iam omnibus locis occupatis?

eu. Utinam ille se misceat omnibus et patinis, et poculis, ut nihil illum non sapiat; sed potissimum illabatur animis nostris. Id quo magis dignetur et nos tanti hospitis reddamur capaciores, si molestum non est, auscultabitis paululum e sacra lectione, sed ita, ut interim nihilo secius admoveatis manus ovis et lactucis, si libet.
ti. Id faciemus libenter, sed auscultabimus libentius.
eu. Is mos mihi multis nominibus videtur amplectendus, quod hac ratione vitentur inanes fabulae, praebeaturque materia confabulationis frugiferae. Multum enim ab illis dissentio, qui putant, non esse laetum convivium, nisi quod scateat ineptis ac lascivis fabulis, quod perstrepat obscoenis cantiunculis. Vera hilaritas nascitur e pura sinceraque conscientia: atque hi sermones vere laeti sunt, quos semper et dixisse iuvet aut audisse, et semper delectet meminisse: non quorum mox pudeat, quique conscientiam poenitudine discrucient.
ti. Utinam ista tam perpenderemus omnes, quam sunt vera.
eu. Haec praeterquam quod certam et insignem habent utilitatem, etiam iucunda fiunt, ubi vel mensem unum assueveris.
ti. Nihil igitur consultius, quam optimis assuescere.
eu. Recita, puer, distincte et clare.
PUER. Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocunque voluerit, inclinabit illud. Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino, quam victimae.[1]
eu. Sit hoc satis. Praestat enim pauca avide discere, quam multa cum taedio devorare.
ti. Praestat sane, sed non hic tantum. Plinius scripsit, Officia Ciceronis nunquam de manibus deponenda; et sunt sane digna, quae quum ab omnibus, tum praecipue ab his, qui de-
  1. Locus hic iuxta versionem vulgatam est ex Salomonis proverbiis c. 21. v. 1. 2. 3.