Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/125

Haec pagina emendata et bis lecta est

106 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

terea bis delectamur, quum pictum florem cum vivo decertantem videmus; et in altero miramur artificium naturae, in altero pictoris ingenium: in utroque benignitatem Dei, qui in usum nostrum largitur haec omnia, nulla in re non mirabilis pariter et amabilis. Postremo non semper viret hortus, non semper vivunt flosculi. Hic hortus etiam media bruma viret et adblanditur.

ti. At non spirat.
eu. Sed rursum non eget cultura.
ti. Tantum pascit oculos.
eu. Verum; sed hoc perpetuo facit.
ti. Habet suum et pictura senium.
eu. Habet; nobis tamen est vivacior, et illi fere gratiam addit aetas, quam nobis detrahit.
ti. Utinam hic vanus esses.
eu. In hoc ambulacro, quod spectat occidentem, sole fruor oriente; in hoc, quod spectat orientem, apricor interdum: in hoc, quod spectat austrum sed patet ad septentrionem, recreor ab aestu solis. Obambulabimus; si videtur, quo spectetis propius. En vernat ipsum etiam solum: habent enim et tessellae colorum gratiam, et flosculis pictis adblandiuntur. Hoc nemus, quod videtis hoc toto pariete depictum, exhibet mihi varium spectaculum. Primum quot videtis arbores, tot videtis arborum genera, singulis ad nativam imaginem non pessime expressis. Quot cernitis aves, tot videtis avium species, praecipue si quae sint rariores, et insigni re quapiam nobiles. Nam anseres, gallinas et anates quid attinet pingere? Inferne sunt quadrupedum species, aut earum avium, quae vivunt humi, more quadrupedum.
ti. Mira varietas, nec quicquam est otiosum. Nihil est, quod non aut agat, aut loquatur aliquid. Quid nobis narrat noctua, pene latitans sub frondibus?
eu. Attice loquitur Attica: σωφρόνει, inquit, οὐ πᾶσιν ἴπτημι[1] Iubet nos consulto agere, quod non omnibus feliciter cedat incon-
  1. Proverbium, γλαὺξ ἲπταται, id est, noctua volat; de rebus ex animi sententia succedentibus.