Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/120

Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 101

sacerdotes ac monachos, qui fere quaestus gratia malunt in urbibus, iisque frequentissimis, versari, dogma sequuti, non Pythagoricum aut Platonicum, sed caeci cuiusdam mendici, cui dulce erat, premi turbis hominum, quod diceret, illic esse quaestum, ubi esset populus.

eu. Valeant caeci cum suo quaestu: nos philosophi sumus.
ti. Et Socrates philosophus urbes praeferebat agris, quod esset discendi cupidus, et urbes haberent, unde disceret. In agris esse quidem arbores et hortos, fontes et amnes, qui pascerent oculos, ceterum nihil loquerentur, ac proinde nihil docerent.
eu. Est nonnihil, quod dixit Socrates, si solus obambules in agris. Quamquam mea sententia non est muta rerum natura, sed undiquaque loquax est, multaque docet contemplantem, si nacta fuerit hominem attentum ac docilem. Quid aliud clamitat illa tam amoena naturae vernantis facies, quam opificis Dei sapientiam bonitati parem? Sed Socrates in eo secessu quam multa docet Phaedrum suum, ac vicissim ab eo discit!
ti. Si tales adessent aliquot, nihil esse possit amoenius rusticatione.
eu. Libet igitur huius rei periculum facere? Est mihi praediolum suburbanum, non amplum, sed nitide cultum; eo vos in crastinum diem ad prandium voco.
ti. Plures sumus; exederemus totum praedium tuum.
eu. Imo totum convivium apponetur herbaceum, ex dapibus, ut inquit Flaccus, inemptis apparatum. Vinum ipse locus suppeditat; pepones, melones, ficos, pira, mala, nuces ipsae pene arbores porrigunt, quemadmodum fit in insulis Fortunatis, si Luciano credimus. Accedet fortassis e corte gallina.
ti. Age, non recusamus.
eu. At suam quisque umbram secum adducat, quam volet. Ita quum sitis quatuor, aequabimus numerum Musarum.
ti. Fiet.
eu. Unum illud vos praemonitos volo, sibi quisque condimentum suum adferet. Ego cibos duntaxat apponam.
ti.