Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/114

Haec pagina emendata et bis lecta est

COPIAE COMPENDIUM. 95

video velle, quantum potero, morem geram, easque ratiunculas, quas in Pollionis orationibus mihi visus sum animadvertere, ut potero, reddam.

ch. Age, percupio.
Brevis de copia praeceptio.
aug. Accingor Principio res ipsa puris, electis ac Latinis verbis efferenda est: quod ipsum posse, non mediocris artificis est. Sunt enim permulti, qui nescio quo modo copiam et varietatem orationis affectant, quum ne semel quidem rem possint apte explicare. Isti, tanquam semel balbutisse sit parum, balbutiem suam aliis atque aliis modis reddunt balbiorem, tanquam ipsi secum certamen susceperint, ut, quam barbarissime dici possit, dicant. Itaque inepti synonyma quaedam congerunt, adeo interdum inter se dissidentia, ut ipsa mirentur, quo pacto convenerint. Quid enim absurdius, quam hominem pannosum, cui ne una quidem, quam sine pudore possit induere, sit vestis, eum tamen subinde suos pannos mutare, ac mendicitatem suam pro opibus ostentare? At nihilo minus ridiculi videntur isti varietatis affectatores, qui quum barbare semel dixerunt, repetunt idem multo barbarius, demum iterum atque iterum indoctius. Hoc est non oratione, sed soloecismis abundare. In primis igitur, ut dixi, res ipsa aptis atque electis verbis est explicanda. Deinde mutatoris verbis utendum, si qua, quae idem efficiant, reperiantur: reperiuntur enim permulta. Demum ubi propria deficient, translatitiis erit utendum, si modo verecunda sit translatio. Ea quoque ubi deerunt, si per activa dixisti, ad passiva revertendum erit, quae nobis totidem orationes reddunt, quot ex activis constabant. Postea verba, si licebit, aut in nomina verbalia, aut in participia commutabimus. Postremo, ubi modo adverbia in nomina, modo nomina in alias atque alias partes commutaverimus,