Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/10

Haec pagina emendata et bis lecta est

SALUTANDI FORMULAE. 3

beris. Si male dixeris, peius audies. Salve iterum atque iterum. Resp. Et tu salve perpetuum. Salve plus millies. Resp. Equidem malim salvere semel. Salve, quantum vis. Resp. Et tu quantum mereris. Salvere te iubeo. Quid si nolim? Equidem aegrotare malim, quam tua salute salvere.

Salva sit tua Sanctitas. magis vulgo recepta sunt, quam probata doctis.
Amplitudo.
Celsitudo.
Maiestas.
Beatitudo.
Sublimitas.
In tertia persona.
Sapidus Erasmo suo salutem dicit.
Sapidus Beatum suum plurima salute impertit.
Alia forma.
Salvus sis, Crito. Bene tibi sit, vir optime. Resp. Et tibi melius. Pax tibi, frater, Christiana salutatio est, a Iudaeis profecta, neque tamen repudianda. Similis est, Bona vita. Ave praeceptor. Resp. Equidem malim habere, quam avere. Χαῖρε. Resp. Memento te Basileae esse, non Athenis. Resp. Cur tu igitur audes Romane loqui, quum Romae non sis?
Bene precandi formulae.

Et bene precari salutationis genus est.

Gravidae.

Faxit Deus, ut feliciter parias: ut maritum pulchra prole facias parentem. Faxit illa virgo mater, ut feliciter fias mater. Precor, ut hic tumor uteri feliciter subsidat. Velint superi, ut non maiore molestia elabatur, quam illapsum est, quidquid est hoc oneris, quod gestas. Donet tibi Deus felix puerperium.A 2