Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/82

Haec pagina nondum emendata est
152. Continuation of his advice.

“Quod tibi nōlis fieri, aliis ne facito: fili mi, si quis tibi opus fecerit, statim ei mercedem persolve consilium semper à viro sapiente exquire ne societatem cum improbis jungito.

“Quùm ex hac vitâ decessero, sepeli corpus meum: mātrem tuam colito, memor malorum qua: passa est, dùm te in utero gestāret; et quùm ipsa supremum diem obierit, eam ponito mēcum in eodem sepulcro.

153. Tobit informs his son that he had lent ten talents to Gabael.

“Hoc etiam te moneo, fili mi, me commodavisse décem argenti talenta Gabelo, qui nunc commoratur Rage in urbe Medorum.”

Tunc adolescens patri: Omnia, inquit, ut præcipis mihi, faciam, pater. Quomodò autem illam pecuniam à Gabelo recipiam ignoro; nam neque ille me, neque ego illum novi; nec quâ viâ eatur in Mediam scio.

Cui Tobias pater: Chirographum Gabēli habeo, quod quum illi exhibueris, statim reddet pecuniam; sed quare tibi hominem fidélem, qui tibi sit dux via.

154. The angel Raphael offers to accompany Tobias.

Egressus Tobias invenit juvenem stantem et