Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/78

Haec pagina nondum emendata est

Jeroboamus, ut populum suum à consuetudine eundi Hierosolymam abduceret, propriam religionem eis instituit, et falsos Deos proposuit colendos.

144. Short duration of the kingdom of Israel; its end; in the year 718 before J. C.

Non diù stetit regnum Israeliticum, quia omnes ad ūnum rēges fuerunt impii.

Ad eos Deus sæpè misit Prophētas, qui eos admonerent, et ad vērum cultum revocarent; sed illi Prophetarum monitis non paruerunt, imò eos contumeliis, pœnis, morte affecerunt.

Quarè iratus Déus illos in potestatem hostium tradidit: Devicti sunt à rege Assyriorum, qui decem tribus captivas fecit, et in Assyriam deportavit.

145. The history of Tobit.

Inter captivos qui deducti sunt in Assyriam fuit Tobias.

Is ab ineunte ætāte lēgem divinam sedulò observābat.

Quùm esset puer, nihil tamen puerile gessit.

Deniquè dum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboamus, rex Israel, fecerat et populo adorandos proposuerat, bic solus fugiebat socie-