Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/77

Haec pagina nondum emendata est

Mulieres exteræ, quas adamavit, eum jam senem ad rītus gentiles pertraxerunt.

Quibus rebus offensus Deus poenam illi denuntiavit, scilicet fore ut regnum majore ex parte filio ējus adimerētur et servo traderetur: atque ita factum est.

142. Rehoboam, Solomon's son, exasperates the people.

Salomoni Roboāmus filius successit is imperium culpâ paternâ jam nutans stultitià sua evertit.

Salomon populo vectigal gravissimum imposuerat; quod onus quùm populus tolerāre non posset, illud poposcit imminui.

Regem monēbant senes ut populo satisfaceret, juvenes vērò dissuadēbant.

Roboamus æqualium consilio ūsus, populo acerbè respondit; ejusque postulationem rejēcit.

143. Ten tribes forsake Rehoboam, and choose for themselves a king; in the year 980 before J. C.

Exorta est seditio: decem tribus à Roboāmo defecerunt, rēgemque sibi creavērunt Jeroboāmum è tribu Ephraimi. Duæ tantùm tribus in fide niansērunt, scilicet tribus Judæ et tribus Benjamini.

Sic duo ex uno regna facta sunt alterum Judæ, alterum Israēlis.