Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/76

Haec pagina nondum emendata est

Judicio assensit falsa māter; altera vērò exclamavit: Ne, quæso, ne occidātur puer, ô Rex! mūlo ista totum habeat.

Tùm rex ait; Res est manifesta, hæc verè est mater pueri; et huic illum adjudicavit.

Admirāti sunt omnes singularem regis prudentiam.

140. Solomon builds and consecrates the Temple of Jerusalem; in the year 1005 before J. C.

Salomon templum immensi operis Hierosolymæ ædificavit omnia auro argento gemmisque in eo fulgebant. In hoc templo arca foederis collocãta est.

Vicini rēges ob tantam sapientiæ famam cum Salomone amicitiam junxerunt, foedusque fecerunt.

Regina Sāba ējus visendi cupida finibus regni sui excessit, venitque Hierosolymam.

Regnābat Salmon in summa pace opibus et leliciis affluens.

141. Solomon in his old age gives himself up to disorder and idolatry.

Posteà Salomon voluptati se dedit: nihil porrò tam inimicum est virtuti quàm voluptas; itaque amisit sapientiam.