Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/75

Haec pagina nondum emendata est

adstare visus est; deditque optionem eligendi quidquid vellet.

Salomon non aliud sibi dari poposcit, quàm sapientiam, reliqua omnia parvi æstimans.

Quæ res ità Deo placuit, ut illi plus tribuerit quàm rogatus fuerat; nam Salomoni eximiam sapientiam impertivit; et insuper divitias et gioriam, quas non petierat, addidit.

138. A difficult affair is brought to Solomon's tribunal.

Non multò pòst Salomon concessæ sibi à Deo sapientiæ specimen edidit.

Duæ mulieres in eâdem domo habitabant: utraque eodem tempore peperit puerum. Unus ex his puerulis post diem tertium nocte mortuus est: māter subripuit puerum alterius mulieris dormientis, et hujus loco filium suum mortuum supposuit.

Ortà inter duas mulieres gravi altercatione, res ad Salomonem delāta est.

139. The judgment of Solomon.

Difficilis erat atque perobscura quæstio, cùm nullus esset testis.

Rex autem, ut exploraret latentem veritatem: Dividatur, inquit, puer de quo controversia est; el purs una ini mulieri altera alteri detur.