Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/69

Haec pagina nondum emendata est

lapsus ne vivus in potestatem hostium veniret, uni comitum latus transfodiendum præbuit.

Régis mortem omnium Hebræorum fuga consecuta est, et eo die victoria insigni potiti sunt Philistæi.

125. David mourns the Death of Saul, his enemy.

David, audità Saulis morte, lacrymas profūdit: montes Gelboc, ubi cædes illa facta fuerat, exse cratus est. Illum, qui à se Saulem occisum esse jactitabat, et regia insignia attulerat, perimi jussit, in pœnam violate majestātis regie.

Civibus urbis Jābes, quòd Saulis ejusque filiorum corpora sepelivissent, gratiam retulit.

Admirandum sanè veri ac sincèri erga inimicum amoris exemplum.

126. David commits two great crimes.

David, postquàm solium conscendit, duplex scelus, et quidem gravissimum commisit.

Adamavit mulierem, nomine Bethsaben, eamque ad flagitium compulit.

Mulieris maritus, nomine Urias, vir fortissimus, tùm in castris erat, et egregiam patriæ operam navabat.

Hunc David iniquo pugnæ loco hostibus objici jussit, atque ità necandum curavit.

At Deus ad Davidem misit prophétam, qui il-