Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/68

Haec pagina nondum emendata est

rio obsequi, imò cum lacrymis illum obtestātu est, ut tam iniquum consilium deponeret.

Deniquè Saul misit satellites, qui Davidem do ni in oculis uxoris trucidarent; hæc verò mari tum demisit per fenestram, atque ità eripuit peri culo.

123. David in flight spares Saul, who pursued him.

David, ut vidit implacabilem esse Saulis in se animum, excessit aulâ, et solitudinem petiit.

Saūl illum persecutus est; at, Deo favente, Dávid inimici manus effugit, et ipse Saulis vitam non semel servavit.

Erat in deserto spelunca vasto recessu patens; ibi David cum suis comitibus in inferiore parte latēbat.

Fortè Saul solus in illam speluncam ingressus est, nec latentes vidit oppressusque somno quievit.

Sui Davidem comites hortabantur ut opportunam Saulis interficiendi occasionem arriperet; sed David noluit, quùm impunè posset, inimicurn occidere.

124. Saul dies, in the year 1054 before J. C.

Mōtum est rursùs bellum cum Philistæis; adversùs quos Saúl cum exercitu processit.

Commisså pugnâ, Hebræi fūsi sunt, tres filii regis in acie ceciderunt: Saūl ipse ex equo {{hws|de|delapsus))