Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/57

Haec pagina nondum emendata est
101. Birth of Samson; his extraordinary strength.

Quum Hebræi in potestate essent Philistæorum, et ab illis affligerentur, natus est Samson, futurus ultor hostium.

Hujus māter diù sterilis fuerat, sed ei Angelus Domini apparuit, prædixitque eam parituram filium, qui cives suos in libertatem aliquandò vindicaret.

Enixa, puerum, nomen Samsonis ei indidit.

Puer crēvit; intonsam habuit comam; nec vinum, nec siceram bibit: incredibili fuit corporis robore; obvium leonem manu interfecit.

102. Samson becoming great, molests the Philistines, in the year 1135 before J. C.

Samson adultus, Philistæos multis affecit cladibus cepit trecentas vulpes, quarum caudis accensas lampades alligavit, et in hostium agros immisit.

Tunc fortè messis matūra erat; ità facile incendium fuit.

Omnes segetes, vineæ et oleæ exustæ sunt; nec inimicam genteni variis incommodis vexāre destitit.

Traditus Philistæis rūpit vincula, quibus constrictus fuerat; et arreptá maxilla asini, hoc tēlo, quod casus dederat, mille hostium prostravit.