Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/54

Haec pagina nondum emendata est
35. The walls of Jericho fall down of themselves.

Erat in his locis urbs validissimis mūris ac turribus munita, nomine Jericho, quæ nec expugnâri, nec obsidéri facilè poterat.

Josue divino auxilio frētus, non armis aut viribus, urbem aggressus est.

Arcam circumferri jussit circa mūros, sacerdoesque antecedere, et tubâ canere.

Quùm arca septies circumlata fuisset, mūri et turres illicò corruerunt.

Urbs capta et direpta est.

96. Joshua stops the sun.

Reges Chanaan, conjunctis viribus, progressi sunt adversùs Hebræos.

At Deus dixit Josue: Ne timeas eos; tua erit victoria.

Josue igitur magno impetu illos adortus est · qui subita formidine correpti fugerunt.

Tunc in eos cecidit grando lapidea, et multos interfecit.

Quùm autem dies in vesperum inclināret, re nondum confecta, Josue jussit solem consistere, et vērò stetit sol, et diem produxit, donec delētus fuisset hostium exercitus.