Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/50

Haec pagina nondum emendata est

nēm cum omnibus copiis, magno timore correpti sunt.

Tunc Deus Mōsi: Protende, inquit, dexteram tuam in mare, et divide aquas, ut illæ Hebræis gradientibus iter siccum præbeant.

87. The Hebrews pass the sea dry shod.

Fecit Moses quod jusserat Deus: quùm tenēret manum extensam super mare, aquæ divisaa sunt, et intumescentes hinc et indè pendebant.

Flavit etiàm ventus vehemens, quo exsiccatus est nlveus.

Tunc Hebræi ingressi sunt in mare siccum; erat enim aqua tanquam mūrus à dextrâ eorum et lævà.

Rex quoque Ægyptius Hebræos gradientes insecutus non dubitavit mare, quà patebat, ingredi cum universo exercitu.

88. The Egyptians are swallowed up by the waves.

Quum Ægyptii progrederentur in medio mari, Dominus subvertit eorum currus, et dejecit equites.

Metu percussi Ægyptū coeperunt fugere: at Deus dixit Mosi: Extende rursus dextram in marè, ut aquæ revertantur in locum suum.

Paruit Moses: et statim aquæ refluentes obruerunt Ægyptios, et eorum currus et equites.