Josephus autem patrem et frātres suos collocavit in optima parte Ægypti, eisque omnium rèrum abundantiam suppeditavit.
Jacobus vixit decem et septem annos, postquàm commigrasset in Ægyptum.
Ubi sensit morten sibi imminēre arcessīto Josepho dixit: Si me amas, jūra te id facturum esar quod à te petam, scilicet ut ne me sepelias in Egypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro majorum meorum.
Josephus autem: faciam, inquit, quod jubes, pater.
Juri ergò mihi, ait Jacobus, te certò id facturum esse. Josephus juravit in verba patris.
Josephus adduxit ad patrem duos filios suos, Manassem et Ephraimum: posuit Manassem, qui nātu major erat, ad dextram senis, Ephraimum vērò minorem ad sinistram ējus.
At Jacobus, decussans manus, dextram imposuit Ephraimo, sinistram autem Manassi, et utrique simul benè precatus est. Quod Josephus animadvertens ægrè tulit, et conatus est manus patria commutare.