Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/43

Haec pagina nondum emendata est
71. Pharaoh sends presents and chariots to Jacob.

Fāma de adventu fratrum Josephi ad aūres Regis pervenit; qui dedit eis munera perferenda ad patrem cum his mandātis: Adducite huc patrem vestrum et omnem familiam ējus: nec multum curāte supellectilem vestram, quia omnia, que opus erunt vobis, præbiturus sum: et omnes opes Egypti vestræ erunt.

Misit quoque currus ad vehendum senem et parvulos, et mulieres.

72. Joseph's brethren tell their father that Joseph is living.

Fratres Josephi festinantes reversi sunt ad patrem suum eique nuciaverunt Josephum vivere, et principem esse totius Ægypti.

Ad quem nuncium, Jacobus quasi è gravi somno excitatus obstupuit, nec prinùm filiis rem narrantibus fidem adhibebat; se i postquam vidit plaustra et dōna sibi à Josepho missa, recepit animum; et: Mihi satis est, inquit, si vivit adhuc Josephus meus, ibo et videbo eum antè quàm moriar.

75. Jacob departs with all his family, to go into Egypt, in the year 1706 before J. C.

Jacobus profectus cum filiis et nepotibus pēr-