Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/42

Haec pagina nondum emendata est

měque pro eo addicas in servitutem: ego pœnam, quà dignus est, mihi sumo et exsolvam.

69. Joseph makes himself known to his brethren.

Interea Josephus continere se vix poterat: quare jussit Egyptios adstantes recedere.

Tùm flens dixit magna voce: Ego sum Joséphus; vivitne adhuc pater meus? Non poterant respondere fratres ējus nimio timore perturbāti.

Quibus ille amicè: Accedite, inquit, ad me; ego sum Josephus frater, vester, quem vendidistis mercatoribus euntibus in Egyptum: nolite timere; Dei providentiâ id factum est, ut ego salūti vestræ consulerem.

70. Joseph charges them to bring his father into Egypt.

Josephus hæc locutus, fratrem suum Benjaminum complexus est, eumque lacrymis conspersit.

Deindè cæteros quoque fratres collacrymans osculatus est. Tum demùm illi cum eo fidcntèr locuti sunt.

Quibus Josephus ite, inquit, properāte ad pafrem neum, eique nunciate filium suum vivere, et apud Pharaonem plurimum posse: persuadete illi, ut in Ægyptum cum omni familiâ commigret.